

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 20
Dico autem vobis.Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quae prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere.Nisi,etc. Id est, non solum minima legis praecepta impleveritis, sed et ea quae addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam haec plenius aguntur quae praemissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur.Justitia vestra.Justitiam Pharisaeorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter praecepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.